|
LETTERA
DEL PRETE GIANNI
Presbiter
Iohannes, potentia et virtute Dei et domini nostri Iesu Christi
dominus dominantium,
Emanueli, Romeon gubernatori, salute gaudere et gratia ditandi ad
ulteriora transire.
Nuntiabatur apud maiestatem nostram, quod diligebas excellentiam
nostram et mentio altitudinis
nostrae erat apud te. Sed per apocrisiarium nostrum cognovimus,
quod quaedam ludicra et iocunda
volebas nobis mittere, unde delectaretur iusticia nostra.
Etenim si homo sum, pro bono habeo, et de nostris per
apocrisiarium nostrum tibi aliqua
transmittimus, quia scire volumus et desideramus, si nobiscum
rectam fidem habes et si per omnia
credis in domino nostro Iesu Christo.
Cum enim hominem nos esse cognoscamus, te Graeculi tui Deum esse
existimant, cum te mortalem et
humanae corruptioni subiacere cognoscamus. De consueta largitatis
nostrae munificentia, si
aliquorum, quae ad gaudia pertinent, habes indigentiam, per
apocrisiarium nostrum et per scedulam
dilectionis tuae nos certifica et impetrabis. Accipe ierarcham in
nomine nostro et utere tibi, quia
libenter utimur lechito tuo, ut sic confortemus et corrobore mus
virtutem nostram ad invicem. Tigna
quoque nostrum respice et considera. Quodsi ad dominationem
nostram venire volueris, maiorem et
digniorem domus nostrae te constituemus, et poteris frui
habundantia nostra, et ex his, quae apud
nos habundant, si redire volueris, locupletatus redibis. Memorare
novissima tua et in aeternum non peccabis.
Si vero vis cognoscere magnitudinem et excellentiam nostrae
celsitudinis et in quibus tennis
dominetur potentia nostra, intellige et sine dubitatione crede,
quia ego, presbiter Iohannes,
dominus sum dominantium et praecello in omnibus divitiis, quae sub
caelo sunt, virtute et potentia
omnes reges universae terrae. Septuaginta
duo reges nobis tributarii sunt. Devotus
sum christianus,
et ubique pauperes christianos, quos clementiae nostrae regit
imperium, defendimus et elemosinis
nostris sustentamus. In voto habemus visitare sepulchrum domini
cum maximo exercitu, prout decet
gloriam maiestatis nostrae humiliare et debellare inimicos crucis
Christi et nomen eius benedictum exaltare.
In tribus Indiis dominatur magnificentia nostra, et transit
terra nostra ab ulteriore India, in qua
corpus sancti Thomae apostoli requiescit, per desertum et
progreditur ad solis ortum, et redit per
declivum in Babilonem desertam iuxta turrim Babel. Septuaginta
duae provinciae serviunt nobis,
quarum paucae sunt christianorum, et unaquaeque habet regem per
se, qui omnes sunt nobis tributarii.
In terra nostra oriuntur et nutriuntur elephantes, dromedarii,
cameli, ypotami, cocodrilli,
methagallinarii, cametheternis, thinsiretae, pantherae, onagri,
leones albi et rubei, unsi albi,
merulae albae, cicades mutae, grifones, tigres, lamiae, hienae,
boves agrestes, sagittarii, homines
agrestes, homines cornuti, fauni, satiri et mulieres eiusdem
generis, pigmei, cenocephali, gygantes,
quorum altitudo est quadraginta cubitorum, monoculi, cyclopes et
avis, quae vocatur fenix, et rete
omne genus animalium, quae sub caelo sunt.
Habemus alias gentes, quae solummodo vescuntur carnibus tam
hominum quam brutorum animalium ei
abortivorum, quae nunquam timent mori. Et
cum ex bis aliquis moritur, tam parentes eius quam
extranei avidissime comedunt eum, dicentes: "Sacratissimum
est humanam carnem manducare". Nomina
quarum sunt haec: Gog et Magog, Amic, Agic, Arenar, Defar,
Fontineperi, Conei, Samantae, Agrimandi,
Salterei, Armei, Anofragei, Annicefalei, Tasbei, Alanei. Istas
nempe et alias multas generationes
Alexander puer magnus, rex Macedonum, conclu sit inter altissimos
montes in partibus aquilonis. Quas
cum volumus ducimus super inimicos nostros et data eis licentia a
maiestate nostra, quod eos
devorent, continuo nullus ho minum, nullum animalium remanet, quin
statim devoretur. Inimicis namque
devoratis, reducimus eas ad propria loca. Et ideo reducimus, quia,
si absque nobis reverterentur,
omnes homines et universa animalia, quae invenirent, penitus
devorarent. Istae quidem pessimae
generationes ante consummationem saeculi tempore Antichristi
egredientur a quatuor partibus terrae
et circuibunt universa castra sanctorum et civitatem magnam Romam,
quam proposuimus dare filio
nostro, qui primo nascetur nobis, cum universa Italia et tota
Germania et utraque Gallia, cum
Anglia, Britannia et Scotia; dabimus ei Hispaniam et totam terram
usque ad mare coagulatum. Nec
mirum, quia numerus earum est sicut harena, quae est in litore
maris, quibus certe nulla gens,
nullum regnum resistere poterit. Hae vero generationes, sicut
quidam propheta prophetavit, propter
suas abhominationes non erunt in iudicio, sed deus mittet super
eas ignem de caelo, et ita
consummabit eas, quod nec etiam cinis ex eis remanebit.
Terra nostra melle fluit lacte habundat. In aliqua terra
nostra
nulla venena nocent nec garrula rana coaxat,
scorpio nullus ibi, nec serpens serpit in herba.
Venenata animalia non possunt habitare in eo loco nec aliquos
laedere. Inter paganos per quandam
provinciam nostram transit fluvius, qui vocatur Ydonus. Fluvius
iste de paradiso progrediens
expandit sinus suos per universam provinciam illam diversis
meatibus, et ibi inveniuntur naturales
lapides, smaragdi, saphiri, carbunculi, topazii, crisoliti,
onichini, berilli, ametisti, sardii et
plures preciosi lapides. Ibidem nascitur herba, quae vocatur
assidios, cuius radicem si quis super
se portaverit, spiritum immundum effugat et cogit eum dicere, quis
sit et unde sit et no men eius.
Quare immundi spiritus in terra illla neminem audent invadere. In
alia quadam provincia nostra
universum piper nascitur et colligitur, quod in frumentum et in
annonam et corium et pannos
commutatur. Est au tem terra illa nemorosa ad modum salicti, plena
per omnia serpentibus. Sed cum
piper maturescit, accendunt nemora et serpentes fugientes intrant
cavemas suas, et tunc excuti tur
piper de arbusculis et desiccatum coquitur, sed qualiter coquatur,
nullus extraneus scire
permittitur. Sed cum piper maturescit veniunt universi populi de
proximis regionibus, secum ferentes
paleas, stipulas et tigna aridissima, quibus cingunt totum nemus
undique, et cum ventus flaverit
vehementer, ponunt ignem infra nemus et extra, ne aliquis serpens
extra nemus possit exire, et sic
omnes serpentes in igne fortiter accenso moriuntur praeter illos,
qui suas intrant cavemas. Ecce
consumpto igne viri et mulieres, parvi et magni, portantes furcas
in manibus, intrant nemus et omnes
serpentes assos furcis extra nemus proiciunt et ex eis densissimos
acervos componunt, veluti in area
fit paleis granis excussis. Sic siccatur piper et de arbusculis
combustis colligitur et coquitur.
Quod nemus situm est ad radicem montis Olimpi, unde fons
perspicuus oritur, omnium in se specierum
saporem retinens. Variatur autem sapor per singulas horas diei et
noctis, et progreditur itinere
dierum trium non longe a paradyso, unde Adam fuit expulsus. Si
quis de fonte illo ter ieiunus
gustaverit, nullum ex illa die infirmitatem patietur, semperque
erit quasi in aetate XXX duorum
annorum, quamdiu vixerit. Ibi sunt lapilli, qui vocantur midriosi,
quos frequenter ad partes nostras
deportare solent aquilae, per quos reiuvenescunt et lumen
recuperant. Si quis illum in digito
portaverit, ei lumen non deficit, et si est imminutum, restituitur
et cum plus inspicitur, magis
lumen acuitur. Legitimo carmine consecratus hominem reddit
invisibilem, fugat odia, concordiam parat, pellit invidiam.
Inter cetera, quae mirabiliter in terra nostra contingunt, est
harenosum mare sine aqua. Harena
enim
movetur et tumescit in undas ad similitudinem omnis maris et
nunquam est tranquillum. Hoc mare neque
navigio neque olio modo transiri potest, et ideo cuiusmodi terra
ultra sit sciri non potest. Et
quamvis omnino careat aqua, inveniuntur tamen iuxta ripam a nostra
parte diversa genera piscium ad
comedendum gratissima et sapidissima, alibi nunquam visa. Tribus
dietis longe ab hoc mari sunt
montes quidam, ex quibus descendit fluvius lapidum eodem modo sine
aqua, et fluit per terram nostram
usque ad mare harenosum. Tribus
diebus in septimana fluit et labuntur parvi et magni lapides et
trahunt secum tigna usque ad mare harenosum, et postquam mare
intraverit fluvius, lapides et tigna
evanescunt nec ultra apparent. Nec quamdiu fluit, aliquis eum
transire potest. Aliis quatuor diebus patet transitus.
Est etiam inter mare harenosum et inter praedictos montes in
planicie lapis admirandae virtutis, vim
in se habens fere incredibilis medicinae. Curat enim tantum
christianos vel id fieri cupientes, a
quacumque detineantur infirmitate, hoc modo. Est lapis quidam
cavus ad modum conchae aeneae, in quo
semper est aqua in altitudine quatuor digitorum, et custoditur
semper a duobus senibus, reverendae
sanctitatis viris. Illi primo interrogant venientes, si Christiani
sint vel fieri velint, deinde, si
sanitatem toto corde desiderent. Quod quum fuerint pro fessi,
vestibus propriis exuti, intrant
concham. Et si vera professi sunt, aqua incipit crescere et adeo
crescit, quod cooperit ita eum
totum, quod super caput eius ascendit. Idque tercio facit. Deinde
paulatim decrescit et redit ad
cottidianam mensuram. Et sic qui intraverat ascendit de aqua sanus
factus a lepra vel a quacumque
detinebatur infirmitate.
Iuxta desertum inter
montes inhabitabiles sub terta fluit rivulus quidam, ad quem non
patet aditus
nisi ex fortuito casu. Aperitur enim aliquando terra et si quis
inde transit tunc potest intrare et
sub velocitate exire, ne forte terra claudatur. Et quicquit de
harena rapit, lapides precio si sunt
et gemmae preciosae, quia harena et sabulum nichil sunt nisi
lapides preciosi et gemmae preciosae.
Et rivulus iste fluit in aliud flumen amplioris magnitudinis, in
quod homines terrae nostrae intrant
et maximam habun dantiam preciosorum lapidum inde trahunt; nec
audent illos vendere, nisi prius
excellentiae nostrae ipsos demonstrent. Et si eos in
thesauro nostro vel ad usum potentiae nostrae
retinere volumus data medietate precii accipimus; sin autem,
libere eos vendere possunt. Nutriuntur
autem in terra illa pueri in aqua, ita ut propter inveniendos
lapides aliquando tribus vel quatuor
mensibus sub aqua tantum vivant.
Ultra fluvium vero lapidum sunt X tribus Iudaeorum, qui quamvis
fingant sibi reges, servi tamen
nostri sunt et tributarli excellentiae nostrae.
In alia quadam provincia iuxta torridam zonam sunt vermes, qui
lingua nostra dicuntur salamandrae.
Isti vermes non possunt vivere nisi in igne, et faciunt pelliculam
quandam circa se, sicut alli
vermes, qui faciunt sericum. Haec pellicula a dominabus palatii
nostri studiose ope ratur, et inde
habemus vestes et pannos ad omnem usum excellentiae nostrae. Isti
panni non nisi in igne fortiter ac censo lavantur.
In auro et argento
et lapidibus preciosis, elephantibus, dromedariis, camelis et
canibus habundat
serenitas nostra. Omnes extraneos hospites et peregrinos recipit
mansuetudo nostra. Nullus pauper
est inter nos. Fur nec praedo invenitur apud nos, nec adulator
habet ibi locum neque avaricia. Nulla
divisio est apud nos. Homines nostri habundant in omnibus diviciis.
Equos paucos habemus et viles.
Neminem nobis habere credimus parem in diviciis nec in numero
gentium.
Quando procedimus ad bella contra inimicos nostros, XIII cruces
magnas et praecelsas, factas ex auro
et lapidibus pretiosis, in singulis plaustris loco vexillorum ante
faciem nostram portari facimus,
et unamquamque ipsarum secuntur X milia militum et C milia peditum
armatorum, exceptis aliis, qui
sarcinis et curribus et inducendis victualibus exercitus deputati
sunt. Cum vero simpliciter
equitamus, ante maiestatem nostram praecedit lignea crux, nulla
pictura neque auro aut gemmis
ornata, ut semper simus memores passionis domini nostri Iesu
Christi, et vas unum aureum, plenum
terra, ut cognoscamus, quia caro nostra in propriam redigetur
originem id est terram. Et aliut vas
argenteum, plenum auro, portatur ante nos, ut omnes intelligant
nos dominum esse dominantium.
Omnibus diviciis, quae sunt in mundo, superhabundat et praecellit
magnificentia nostra.
Inter nos nullus mentitur, nec aliquis potest mentiri. Et si quis
ibi mentiri coeperit, statim
moritur id est quasi mortuus inter nos reputatur, nec eius mentio
fit apud nos id est nec honorem
ulterius apud nos consequitur. Omnes sequimur veritatem et
diligimus nos invicem. Adulter non est
inter nos. Nullum vicium apud nos regnat. Singulis annis visitamus
corpus sancti Danielis prophetae
cum exercitu magno in Babilone deserta, et omnes armati sunt
propter tyros et alios serpentes, qui
vocantur terrentes. Apud nos capiuntur pisces, quorum sanguine
tinguitur purpura. Municiones habemus
multas, gentes fortissimas et diversiformes. Dominamur Amazonibus
et etiam Pragmanis.
Palatium vero, quod inhabitat sublimitas nostra, ad instar et
similitudinem palacii, quod apostolus
Thomas ordinavit Gundoforo, regi Indorum, in officinis et reliqua
structura per omnia simile est
illi. Laquearia, tigna quoque et epistilia sunt de lignis cethim.
Coopertura eius dem palacii est de
ebeno, ne aliquo casu possit comburi. In extremitatibus vero super
culmen palacii sunt duo poma
aurea, et in unoquoque sunt duo carbunculi, ut aurum splendeat in
die et carbunculi luceant in
nocte. Maiores palacii portae sunt de sardonico immixto cornu
cerastis, ne aliquis latenter possit
intrare cum veneno, ceterae ex ebeno, fenestrae de cristallo. Mensae,
ubi curia nostra comedit,
aliae ex auro aliae ex ametisto, columpnae, quae sustinent mensas,
ex ebore. Ante palacium nostrum
est platea quaedam, in qua solet iusticia nostra spectare
triumphos in duello. Pavimentum
est de
onichino et parietes intexti onichino, ut ex virtute lapidis
animus crescat pugnantibus.
In praedicto palacio nostro non accenditur lumen in nocte
nisi quod nutritur balsamo. Camera, in qua
requiescit sublimitas nostra, mirabili opere auro et omni genere
lapidum est ornata. Si vero alicubi
propter ornatum sit onichinus, circa ipsum eiusdem quantitatis
quatuor sunt corneolae, ut ex virtute
earum iniquitas onichini temperetur. Balsamum semper in eadem
camera ardet. Lectus noster est de
saphiro propter virtutem castitatis. Mulieres speciosissimas
habemus, sed non accedunt ad nos nisi
causa procreandorum filiorum quater in anno, et sic a nobis
sanctificatae, ut Bersabee a David,
redit unaquaeque ad locum suum.
Semel in die comedit curia nostra. In mensa nostra comedunt omni
die XXX milia hominum praeter ingre
dientes et exeuntes. Et hi omnes accipiunt expensas singulis
diebus de camera nostra tam in equis
quam in aliis expensis. Haec mensa est de pretioso smaragdo, quam
su stinent duae columpnae de
ametisto. Huius
lapidis virtus neminem sedentem ad mensam permittit inebriari.
Ante fores palatii nostri iuxta locum, ubi pugnantes in duello
agonizant, est speculum praecelsae
magnitudinis, ad quod per CXXV gradus ascenditur. Gradus
vero sunt de porfiritico, partim de
serpentino et alabastro a tercia parte inferius. Hinc usque ad
terciam partem superius sunt de
cristallo lapide et sardonico. Superior vero tercia pars de
ametisto, ambra, iaspide et panthera.
Speculum vero una sola columpna innititur. Super ipsam vero basis
iacens, super basim columpnae
duae, super quas item aliabasis et super ipsam quatuor columpnae,
super quas item alia basis et
super ipsam VIII columpnae, super quas item alia basis et super
ipsam columpnae XVI, super quas item
alia basis, super quam columpnae XXXII, super quas item alia basis
et super ipsam columpnae LXIIII,
super quas item alia basis, super quam item columpnae LXIIII,
super quas item alia basis et super
ipsam columpnae XXXII. Et sic descendendo diminuuntur columpnae,
sicut ascendendo creverunt, usque
ad unam. Columpnae
autem et bases eiusdem generis lapidum sunt, cuius et gradus, per
quos ascenditur
ad eas. In summitate vero supremae columpnae est speculum, tali
arte consecratum, quod om nes
machinationes et omnia, quae pro nobis et contra nos in
adiacentibus et subiectis nobis provinciis
fiunt, a contuentibus liquidissime videri possunt et cognosci. Custoditur
autem a XII milibus
armatorum tam in die quam in nocte, ne forte aliquo casu frangi
possit aut deici.
Singulis mensibus serviunt nobis reges VII, unus quisque illorum
in ordine suo, duces LXII, comites
CCCLXV in mensa nostra, exceptis illis, qui diversis officiis
deputati sunt in curia nostra. In
mensa nostra comedunt omni die iuxta latus nostrum in dextra parte
archiepiscopi XII, in sinistra
parte episcopi XX, praeter patriarcham sancti Thomae et
protopapaten Sarmagantinum et
archiprotopapaten de Susis, ubi thronus et solium gloriae nostrae
residet et palacium imperiale.
Quorum unusquisque singulis mensibus redeunt ad domum propriam per
vices suas. Ceteri a latere
nostro nunquam discedunt. Abbates vero secundum numerum dierum
anni serviunt nobis in capella nostra
et singulis mensibus redeunt ad propria, et alii totidem singulis
kalendis ad idem officium capellae revertuntur.
Habemus aliud palatium non maioris longitudinis sed maioris
altitudinis et pulcritudinis, quod
factum est per revelationem, quae, antequam nasceremur, apparuit
patri nostro, qui ob sanctitatem et
iusticiam, quae mirabili ter vigebant in eo, vocabatur Quasideus.
Dictum nam que est ei in somnis:
"Fac palatium litio tuo, qui nasciturus est tibi, qui erit
rex regum terrenorum et dominus
dominantium universae terrae. Et habebit illud palatium a Deo sibi
totem gratiam collatam: quod ibi
nullus unquam esuriet, nullus infirmabitur, nullus etiam intus
existens poterit mori in illa die,
qua intraverit. Et si validissimam famem quis habuerit et
infirmetur ad mortem, si intraverit
palatium et steterit ibi per aliquam moram, ita exiet satur, ac si
de centum ferculis comedisset, et
ita sanus, quasi nullam infirmitatem in vita sua passus fuisset".
Nascetur etiam in eo fons quidam super omnia sapidissimus et
odoriferus, qui nunquam exibit de
palacio, sed de uno angulo, quo nascetur, fluet per palacium ad
alium angulum ex adverso, et ibi
recipiet eum terra, et sub terra revertetur ad ortum suum,
quemadmodum sol de occidente revertitur
sub terra ad orientem. Sapiet enim in ore cuiusque gustantis
quicquid optabit comedere et bibere.
Tanto siquidem odore replebit palacium, ac si omnia genera
pigmentorum, aromatum et unguentorum ibi
pilarentur et commoverentur et multo his plus omnibus. De quo
quidem fonte si quis per triennium et
trimensium et tres septimanas et per tres dies et per tres horas
omni die ter ieiunus gustaverit et
in tribus horis ita gustaverit, quod nec ante ipsam horam et post
horam, sed in spacio, quod est
infra principium et finem uniuscuiusque istarum trium horarum, ter
ieiunus gustaverit, ante siquidem
trecentos annos et tres menses et tres septimanas et tres dies et
tres horas non morietur, et erit
semper in aetate extremae iuventutis. Porro quicumque tamdiu
vixerit, in ultima die praedictorum
temporum convocabit parentes et amicos suos et dicet eis:
"Amici mei et proximi mei, ecce iam cito
moriar. Rogo vos, ut
claudatis super me sepul chrum, et orate pro me". Hoc nempe
dicto ilico
intrabit sepulchrum et, valedicens eis, deponet se, quasi velit
dormire et ut impleatur prophetia
"finita iam hora reddet animam creatori suo". Videntes
autem hoc omnes more solito plangent super
corpus dilecti et clauso sepulchro commendant eum domino et
recedunt. Mane facto Quasideus, pater
meus, perterritus de tanta visione, surrexit et, cum cogitaret et
multum esset sollicitus, audivit
alti sonam vocem, quam et omnes, qui secum aderant, audie runt
dicentem: "O Quasideus, fac quod
praeceptum est tibi, noli aliquo modo hesitare, quia omnia erunt,
sicut tibi praedicta sunt".Ad
istam nempe vocem admodum confortatus est pater meus et statim
praecepit palatium fieri, in cuius
compositione non sunt misi lapides preciosi et aurum optimum
liquatum pro cemento.
Caelum eiusdem, id est tectum, est de lucidissimis saphiris, et
clarissimi topazii passim sunt
interpositi, ut saphiri ad similitudinem purissimi caeli et
topacii in modum stellarum palatium
illuminent. Pavimentum vero est de magnis tabulis cristallinis. Camera
nec alia divisio est infra
palatium. Quinquaginta columnae de auro purissi mo ad modum acus
formatae intra palatium iuxta
parietes sunt dispositae. In unoquoque angulo est una, reliquae
infra ipsas locatae sunt. Longitudo
unius cuiusque columpnae est LX cubitorum, grossitudo est, quantum
duo homines suis ulnis
circumcingere possunt, et unaquaeque in suo cacumine habet unum
carbunculum adeo magnum, ut est
magna amphora, quibus illuminatur palatium ut mundus illuminatur a
sole. Sed si quaeris, quare
columpnae sint ut acus acutae? Hac videlicet de causa, quia, si
ita essent grossae superius ut
inferius, pavimentum et totum palatium non ita illuminaretur
splendore carbunculorum. Tanta est
namque claritas ibi, ut nichil tam exiguum, tam subtile possit
excogitari, si in pavimento esset,
quin posset ab aliquo intueri. Nulla fenestra nec aliquod foramen
est ibi, ne claritas carbunculorum
et aliorum lapidum claritate serenissimi caeli et solis aliquo
modo possit obnubilari. Porta est una
in eo de purissimo et lucidissimo cristallo, circumcincta de auro
fulvissimo, posita ad orientem,
altitudo cuius est centum XXX cubitorum, quae quando sublimitas
nostra venit ad palatium, per se
aperitur et clauditur, nullo eam tangente. Sed quando alli intrant,
ostiarii eam claudunt et
aperiunt. Omni siquidem die intramus palacium istud ad bibendum de
fonte, quando sumus in civitate
illa, in qua est palacium, quae dicitur Briebric. Quando vero
equitamus, facimus de fonte illo,
quocumque imus, nobiscum portari, et omni die ter ieiuni gustamus,
sicut in paterna visione
praeceptum est. In die nativitatis nostrae et cotiens coronamur,
intramus palatium istud et tamdiu
sumus intus, donec po tuissemus ibi comedisse, et inde eximus
saturi, ac si omni genere ciborum essemus repleti.
Si iterum quaeris, cum creator omnium fecerit nos
praepotentissimum et gloriosissimum super omnes
mortales, quare sublimitas nostra digniori quam presbiteratus
nomine nuncupari se non permittat, non
debet prudentia tua admirari. Plures enim in curia nostra
ministeriales habemus, qui digniori nomine
et officio, quantum ad ecclesiasticam dignitatem spectat, et etiam
malori quam nos in divinis
officiis praediti sunt. Dapifer enim noster primas est et rex,
pincerna noster archiepiscopus et
rex, camera rius noster episcopus et rex, marescalcus noster rex
et archimandrita, princeps cocorum
rex et abbas. Et icirco altitudo nostra non est passa se nominari
eisdem nominibus aut ipsis
ordinibus insigniri, quibus curia nostra piena esse videtur, et
ideo minori nomine et inferiori
gradu propter humilitatem magis elegit nuncupari. De gloria et
potentia nostra non possumus ad
praesens satis tibi dicere. Sed cum veneris ad nos, dices, quia
vere sumus dominus dominantium
universae terrae. Hoc tantillum interim scias, quod extenditur
terra nostra in partem unam fere ad
quatuor menses in amplitudine, in altera vero parte nemo potest
scite quantum protendatur dominium nostrum.
Si potes dinumerare stellas caeli et harenam maris, dinumera et
dominium nostrum et potestatem nostram.
|